@

 

MONITA AD LECTOREM

 

A. DE TEXTU

1.Singulae litterarum formae.

   Expressa sunt;

   a) typis romanis maioribus:verba, quorum fontes aut loci similes reperti sunt nulli;

   b) typis romanis minoribus: verba ex Praemonstratensi exemplo sumpta;

   c) typis romanis minoribus maiore intervallo distinctis: verba, quae petita sunt ex aliis ac Praemonstratensium constitutionibus; item loci similes;

   d) typis cursivis maioribus: verba sumpta e Sacra Scriptura vel Augustini Regula vel textibus liturgicis; item formulae usitatae;

   e) typis cursivis minoribus: verba formulaeque sub d) laudatae, quae quidem leguntur in exemplo Praemonstratensi;

   f) typis cursivis minoribus maiore intervallo distinctis: verba formulaeque sub d) laudatae, quae quidem in aliis ac Praemonstratensium constitutionibus occurrunt.

2.Interpunctio ad normas, quae nunc sunt, redacta est; vocabula autem eadem semper ratione orthographica reddita sunt.

3.Numerorum notae, quibus singula capita distinguuntur, in libris manu scriptis non inveniuntur, sed a nobis additae sunt ob commonditatem studiosorum.

4.Ubicumque duo diversique constitutionum textus columnis iuxta positis expressi sunt, antiquior a sinistra, a dextra vero recentior relatus est.

 

B. DE APPARATU CRITICO

1.In apparatu positivo ante puncta geminata(:) indicantur libri manu scripti, qui quantum conicere licet verba constitutionum primigenia tradunt; post puncta vero libri, quibus variae lectiones exhibentur. Ubicumque apparatum negativum adhibuimus, ii tantum libri manu scripti post uncinulum(]) referuntur, qui a textu primigenio recesserunt.

2.Si vocabulum in apparatu critico receptum in eadem, quae laudatur, linea bis occurit, utrum significetur notula paulum edita (vel) ostendit.

3.Quoniam textus in quibusdam libris manu scriptis alio dispositi sunt ordine atque in Constitutionibus antiquis O.P.,ubicumque necesse est, locus indicatur ubi verba, de quibus agitur, leguntur in textibus constitutionum adhibitis. Semper vero post siglum librorum manu scriptorum exactam loci designationem uncinis inclusam addidimus.

    Exepmli gratia:R(1,5)=Constitutiones O.P.(1241),dest.I,cap.5;

                 I(c.7)=Institutiones S.Sixti,cap.7;

                A(p.6)=Acta cap.gen.O.P.,parte I,pag.6.

  Huiusmodi autem designationes uncinis inclusae etiam pertinent ad     cetera sigla,quae citra capitis finem sine nova notatione referuntur.

 

C. SIGNA CRITICA

   [ ] uncinis quadratis ea verba includuntur, quae in libris manu scriptis desiderantur, nostra tamen sententia olim adfuerunt in constitutionum textu;

   < > uncinis fractis verba includuntur, quae posteriore tempore addita sunt;

   ... punctis repetitis significatur etiam verborum omissorum rationem haberi;lineola directa significatur duorum tantum,quae referuntur,verborum rationem habendam esse.