@

@

7.DE PRANDIO

  Hora competenti ante prandium vel cenam a sacrista paucis ictibus campana pulsetur, ut fratres ad refectionem venire non tradent. Tunc pulsetur cymbalum, si cibus est paratus, alioquin non pusetur donec paratus sit. Ablutis vero manibus, prior nolam refectorii

percutiat    pulset

et tunc fratres ingrediantur. Quibus ingressis,

incipiat nolam pulsare. Qua pulsata,

dicat Benedicta, qui dicit versiculos. Et conventus prosequatur benedictionem, et comedant. Verumtamen servitores incipiant ab inferioribus, usque ad mensam prioris ascendentes.

  <Nullus fratrum presentium a prima mensa remaneat preter servitores et custodes, nisi de licentia. Et quotquot remanserint, comedant in secunda mensa, ita quod tertiam mensam facere non oporteat.

   Nulla fiat pictantia servitoribus vel ministris, que non fit conventui, nisi sint infirmi vel minuti. Priores comedant in refectorio et cibariis conventus sisnt contenti. similiter infirmarii et receptores hospitum et ministri et alii fratres, nisi cum aliquibus prior dispensaverit ob aliquam causam, ut extra conventum aliquando comedant. Si autem priores infirmari contigerit, in infirmaria cum aliis fratribus procurentur.>

  Frater non mittat fratri pictantiam, excepto priore, sed sibi datam potest dare a dextris et a sinistris.

@

@