@

@

10.DE LECTIS

  Super culcitras non dormiant fratres nostri, nisi forte stramen vel aliquid tale, super quod dormiant, habere non possint. Cum tunica et caligis cincti dormiant. Super stramina etlaneos et saccones dormire lecebit.

  <Extra domum autem iacere poterunt sicut fuerit eis stratum, ne hospites molestentur. Qui autem culcitram petierit, ieiunet  unam diem in pane et aqua.

  Nullus, excepto magistro ordinis, qui in communi tolerari potest, habeat specialem locum ad iacendum, nisi propter rerum custodiam. Lectoribus tamen secundum discretionem priorum provideatur.>

@

@