@

@

11.DE INFIRMIS

  Circa infirmos caveat ne sit negligens prelatus. Sic enim procurandi sunt, ut citius releventur, sicut dicit pater noster Augustinus. Poterunt etiam quidam vesci carnibus, prout eorum gravior requirit infirmitas, secundum quod prelato visum fuerit.

  Si quis autem talem infirmitatem habeat, que nec eum multum debilitet nec comedendi turbet appetitum, ut inflatura vel incisio membrorum vel aliquid huiusmodi, talis nec super culcitram iaceat, nec ieiunia consuetudinaria frangat, nec cibos refectorii mutet. Legat autem vel operetur, sucundum quod ei a suo prelato iniungetur.

  <Item, in domibus nostris non sint nisi duo loca in quibus comedant debiles vel infirmi, unus carnium et alius ciborum aliorum, nisi sit evidens necessitas vel urgens infirmitas. Similiter nec alii fratres comedant nisi in communi refectorio vel in domo hospitum.

  Fratres nostri infirmi in locis, ubi conventum habemus, carnes extra domos non comedant.>

@

@