14.DE RECIPIENDIS

  Recipiendi ad nos venientes, secundum tempus quod discretio prelati vel quorumdam seniorum providerit, ducantur in capitulum. Qui cum adducti fuerint, prosternant se in medio capituli. Et interrogati a prelato quid querant, respondeant: Misericoriam Dei et vestram. Quibus ad iussum prelati erectis, exponat asperitatem ordinis, voluntatem eorum requirens. Qui si respondeant se velle cuncta servare et seculo abrenutiare, dicat post cetera: Dominus qui cepit, ipse perficiat. Et conventus respondeat: Amen. Et tunc, depositis vestibus secularibus et religiosis indutis, in nostram societatem in capitulo recipiantur. Sed tamen adhuc, antequam stabilitatem et communitatem promittant et obedientiam prelato et successoribus suis faciant, tempus probationis assignetur.

  <Nullus recipiatur nisi requisitus an sit coniugatus, an servus, an ratiociniis obligatus, vel alterius professionis, vel occultam habeat infirmitatem. Quod si alterius religionis fuerit, non recipiatur in ordine nostro, nisi a capitulo provinciali vel generali fuerit approbatus. Cistercienses non admittantur nisi de speciali licentia domini pape.

  Conventualis prior nullum in conversum recipiat, in canonicum vero neminem, nisi requisito consensu totius vel maioris partis capituli et obtento.

  Nullus recipiatur infra octodecim annos.

  In quolibet autem conventu eligantur tres idonei fratres  de communi consilio capituli, qui recipiendos in moribus et scientia diligenter examinent et examinationem priori et capitulo referant, eorum iudicio, an recipi debeant, relinquentes.>