@

@

16.DE MODO FACIENDI PROFESSIONEM

  Modus faciendi professionem talis est: Ego N.facio professionem et promitto obedientiam Deo et beate Marie et tibi N.,magistro ordinis Predicatorum, et successoribus tuis, secundum regulam beati Augustini et institutiones fratrum ordinis Predicatorum, quod ero obediens tibi tuique successoribus usque ad mortem. Cum autem fit alii priori cuicumque, sic facienda est: Ego N.facio professionem et promitto obedientiam Deo et beate Marie et tibi N.,priori talis loci, vice N.,magistri ordinis Predicatorum et successorum eius, secundum regulam beati Augustini et institutiones fratrum ordinis Predicatoum, quod ero obediens tibi tuique successoribus usque ad mortem.

  <Vestes novitiorum, quando professionem faciunt, benedicantur, ad minus scapulare.>

@

@