CONSTITUTIONES ANTIQUE

ORDINIS FRATRUM PREDICATORUM

 PREAMBULUM

 

  Anno ab incarnatione Domini MCCXXVIII convenerunt Parisius in domo  sancti Iacobi [octo] priores provinciales una cum Iordano, magistro ordinis nostri, singuli cum duobus diffinitoribus sibi a provincialibus capitulis deputatis, ubi fratres omnes vota sua unanimiter transtulerunt, eisdem potestatem plenariam concedentes, ut quicquid ab ipsis fieret, sive in constituendo sive in destituendo,mutando, addendo vel diminuendo, de cetero firmum ac stabile permaneret, nec leceret alicui quantecumque auctoritatis capitulo eorum aliquid immutare, quod ipsi statuerunt perpetuis temporibus permansurum. Priores igitur iam prefati cum suis diffinitoribus, gratia Spiritus sancti invocata,quasdam constitutiones ad utilitatem et honestatem et conservationem ordinis, premissa diligenti examinatione, unanimiter et concorditer ediderunt, quas in locis suis inter constitutiones alias inserere procurarunt. Inter constitutiones autem quas dama voluerunt inviolabiliter et immutabiliter in perpetuum observari, videlicet de possessionibus et redditibus nullatenus recipiendis, de appellationibus removendis, et quod non possit per fratres diffinitores prioribus neque per priores fratribus in suis diffinitionibus in aliquo preiudiciumn generari. Quasdam vero sicvoluerunt immutabiles permanere,ut nonnisi a consimili capitulo, novis emergentibus causis, articulis, casibus et negotiis, de ipsis possit aliquid pro tempore immutari, videlicet de constitutionebus non faciendis nisi per tria generalia capitula fuerint approbate, de non quitando, de expensis non portandis, de carnibus nisi causa infirmitatis non comedendis, ita tamen ut in hiis pro loco et tempore prelato liceat dispensare.

  


Rubr.Iste sunt constitutiones prime ordinis fraturum Predicatorum, que etant tempore magistri Iordanis, beati Dominici immediate successoris,ex quibus formavit et ordinavit constitutiones alias, que nun habentur,frater Raymundus de Pennaforti, magister ordinis tertius in marg.dextr.et infer.adscr.C