17.DE SILENTIO

  Silentium fratres nostri teneant in claustro, in dormitorio, in cellis, in refectorio et oratorio frarum, nisi forte silenter aliquid loquantur, non tamen oratione perfecta. Alibi vero loqui poterunt de licentia speciali.

Prior ad mensam loqui poterit.

In mensa autem omnes fratres

ubique intus et extra silentium

teneant, tam priores quam alii,

excepto uno, qui maior fuerit

inter ipsos, vel alio, cui pro se

loqui commiserit, et tunc ipse

 taceat. Si quis vero illud

silentium fregerit ex proposito,

vel licentiam loquendi dederit,

 

in

bibat

similiter

omnibus

uno prandio aquam tantum

absque dispensatione, et

unam desciplinam coram

recipiat in capitulo. Ab hiis

autem excipiuntur infirmi

decumbentes.

  Infirmi non decumbentes a prandio usque ad vesperas silentium teneant, similiter et post signum quod fit post comlpetorium. A minutis etiam post primam diem sue minutionis idem similiter observetur.

  Pena pro fractione silentii hec est: pro prima vice Miserere mei et Pater noster; hoc etiam dicitur pro secunda; pro tertia recipiatur disciplina; hoc etiam similiter pro quarta, pro quinta, simileter pro sexta; pro septima vero una die abstineant in pane et aqua in terra sedendo, et hoc in prandio et non in cena. Ultra vero septem vices non computent, sed iterum a principio computare incipiant. Et hoc, quod dictum est, inter duo capitula intelligitur, ita quod ab uno capitulo usque ad aliud incipiant fractiones computare. Disciplinasautem has per se recipere poterunt vel cum aliis fratribus post completorium. Si vero aliqua supersit, cum tenetur capitulum, ibidem recipiatur.