19.DE VESTITU

 

Qui in domibus regum sunt,

mollibus induuntur. [Clericos] qui

seculo abrenuntiarunt, decet asper

vestitus et humilis. Eapropter

proposuimus lineis non uti, nisi

femoralibus. Lanee autem vestes,

quibus utimur, non sint nimis

subtiles nec deforis attonse, ut

impleatur illud in regula: Non sit

notabilis habitus vester, nec

affectetis vestibus placere, sed

moribus. Sufficit autem [fratri]

habere duas tunicas cum pellicio.

Pellicium numquam portetur nisi

opertum tunica, nisi frater

superpellicio et alba induitur.

Pellicium sit tunica brevius, ut

non appareat.

19.VESTIBUS

 

Vestes laneas non attonsas, ubi

hoc servari poterit, deferant

fratres nostri. Ubi vero servari

non poterit, utantur vilibus. Et

potius vilitas in cappis

observetur. Et lineis non utantur

ad carnem, nec etiam infirmi. Et

linteamina omnino removeantur de

infirmitoriis nostris. Et non

plures tunicas [habere liceat]

quam tres cum pellicio in hieme

vel quatuor tunica coopertum

deferatur.

 

 

 

 

 

Pelliciis silvestribus et coopertoriis quarumcumque pellium fratres nostri non utantur.

Tunica non descendat ultra

cavillam pedis.

Tunice circa cavillam pedis

sufficit ut descendant.

Quibus cappa brevior sit et etiam pellicium. Scapularia nostra circa cooperturam genuum sufficit ut descendant. Caligas et soccos

habeant,   habebimus,

ut necesse fuerit et facultas permiserit. Ocreas non habebimus nec

chirothecas.

  <Bote extra septa monasterii non portentur.>