23.DE GRAVIORI CULPA

  Gravior culpa est, si quis per contumaciam vel manifestam rebellionem inobediens prelato suo

fuerit,  extiterit,

vel cum prelato suo intus vel foris proterve contendere ausus fuerit; si quis percussor fuerit; si quis crimen capitale commiserit,

ut furtum, sacrilegium vel aliud

huiusmodi.

 

  Si quis proclamatus convictus fuerit, sponte surgat et veniam petens sceleris sui immanitatem lamentabiliter proferat et denudatus, ut dignam suis meritis accipiat sententiam, vapulet, quantum placuerit prelato. Et ut permaneat in pena gravioribus culpis debita. preceptum accipiat, videlicet ut sit omnium novissimus in conventu, ubi fratres sunt; ut qui, culpam suam perpetrando, non erubuit membrum diaboli fieri, ad tempus, ut resipiscat, sequestretur a consortio ovium Christi. In refectorio quoque ad communem mensam cum ceteris non sedebit, sed in medio refectorii super nudam mensam comedat. Et providebitur ei seorsum panis grossior et potus aque, nisi prelatus ei aliquid per misericordiam impendat. Nec reliquie prandii sui cum aliis admisceantur, ut agnoscat se ita suquestratum a cosortio aliorum, quod privetur, nisi per penitentiam redeat, consortiis angelorum.

  Ad canonicas horas <et ad gratias post comestionem> veniat ante ostium ecclesie et ibi, transeuntibus fratribus, prostratus iaceat,

quousque intraverint et exierint. dum intrant et exeunt.

Nullus vero audeat se coniungere illi vel aliquid mandare. Ipse tamen prelatus, ne in desperationem labi possit, mittat ad eum seniores, qui commoneant eum ad penitentiam, provocent ad patientiam, foveant per compassionem, hortentur ad satisfactionem, adiuvent per suam intercessionem, si viderint in eo humilitatem cordis. Quibus suffragetur totus conventus. Nec renuat prelatus cum illo facere misericordiam. Et si videtur et, denuo vapulet,

provolutus omnium pedibus, ad pedes singulorum,

primo prelati, deinde utriusque lateris sessorum.

  Talis, quamdiu erit in hac penitentia, non communicet, non veniat ad osculum pacis. Si predicator est, officium predicationis non exerceat. Non notetur ad aliquod officium in ecclesia, nec ulla commitatur ei obedientia ante plenariama satisfactionem. Si fuerit sacerdos vel diaconus, his officiis non fugatur, nisi postmodum religiose fuerit conversatus.

  Eodem modo penitere debet, qui rem sibi collatam receperit de hiis, que prohibentur recipi; si collatam celaverit, quod beatus Augustinus furti iudicio dicit esse condemnandum; vel si in peccatum carnis quis lapsus fuerit, quod gravius ceteris puniri censemus. Si quis tale quid extra monasterium commiserit, frater qui cum eo est, studeat excessum eius quam citius corrigendum prelato intimare. Correctus autem, ad locum, in quo tale quid commiserit, ulterius non redeat, nisi ita religiose fuerit conversatus, <quod generale vel provinciale capitulum ipsum illuc censeat reversurum>. Si vero huiusmodi peccatum occultum fuerit, disquisitione secreta, secundum tempus et personam condignam agat penitentiam.

  Si quis autem peccaverit et confiteri voluerit socio illud alias cognoscenti, frater confessionem eius non recipiat, nisi tale conditione ut, cum opportunitas fuerit, ipsum possit proclamare. Si qui per conspirationem vel coniurationem vel per malitiosam concordiam adversus priorem vel prelatos suos manifeste se erexeritn, supradicto modo peniteant et de cetero in omni vita sua extremum locum sui ordinis obtineant et vocem in capitulo nisi in sui proclamatione et accusatione non habeant, nec eis aliqua obedientia iniungatur.

  Si qui autem fratres non malitiose sed i veritate adversus prelatum aliquid habuerint, quod tolerari non debeat nec deceat, prius eum inter se cum omni humilitate et caritate de sua correctione admoneant. Quod si frequenter admonitus se corrigere neglexerit aut contempserit,

<priorem provincialem> ad eum

admonendum et corrigendum advocent

vel visitatoribus, cum ad eandem

ecclesiam visitandam

<priori provinciali>

 

vel visitatoribus, cum ad eandem

domum

venerint, causa manifeste indicetur vel <capitulo generali vel provinciali> significetur. Aliter prelatos suos subditi diffamare non presumant.