@

@

24.DE FRATRE QUI APOSTATAVERIT

  Quicumque apostataverit, si infra quadraginta dies non redierit, ex communicabitur. Si vero misertus sui redierit, depositis vestibus in claustro, nudus cum virgis in capitulum veniet et prostratus culpam suam dicet et humiliatus veniam petet et, quamdiu prelato placuerit, penis gravioris culpe subiacebit et in capitulo nudum se presentabit omnibus dominicis diebus. Infra hoc tempus penitentie ubique in conventu novissimus erit et duobus diebus in qualibet septimana per annum ieiunabit in pane et aqua. Et, peracta penitentia, numquam priorem locum tenebit, sed inferiorem, secundum quod prelato visum fuerit.

  Quod si secundo fugerit et iterum redierit, supradicto modo peniteat, et priori anno secundus addatur. Si tertio, tertius, si quarto, quartus. Omnibus tamen fratribus pro huiusmodi penitentibus et humiliter in capitulo deprecantibus, prelatus, cum penitentiam eorum prospexerit, eis indulgere vel remittere poterit, secundum quod sue discretioni visum fuerit vel placitum.

  Si quis in apostasia ordinatus fuerit vel post excommunicationem in ea divina celabrare presumpserit, exsecutione officii perpetuo carebit, nisi forte postea ita religiose fuerit conversatus, ut cum eo auctoritate Sedis apostolice dispensetur.

  <Item, qui semel apostataverit vel de lapsu carnis manifeste convictus fuerit, de cetero non predicet nec audiat confessiones, nisi per generale vel provinciale capitulum fuerit restitutus.>

@

@