25.DE GRAVISSIMA CULPA

  Gravissima culpa est incorrigibilitas eius, qui nec culpas timet ad mittere et penam recusat ferre. De quo preceptum est patris nostri Augustini, ut, etiam si ipse non abscesserit, de vestra societate proiciatur, secundum apostolum, qui hereticum hominem post primam et secundam correctionem adhibitam et incorrigibilitatem patefactam devitare iubet tanquam peccantem peccatum ad mortem, quia subversus est, qui eiusmodi est. Hic quidem habitu exutus et vestius secularibus indutus exire compellendus est, si tamen usque ad horam illam sani capitis et integri sensus ectiterit. Et nemini aliter, quod quidam indigne appetunt, sub qualibet occasione umquam est danda licentia recedendi, ne ordo et canonica disciplina in contemptum veniant, dum despicitur in infignis habitus religionis canonice. Et ita, sicut a corde professionem abiecit, sic et accepta professionis insignia deponere cogatur, nec ulli aliquo modo pro sua quantalibet importunitate aliter indulgeatur egrediendi licentia.