INCIPIUNT CONSUETUDINES

FRATRUM PREDICATORUM

 

INCIPIT PROLOGUS

 

  Quoniam ex precepto regule iubemur habere cor unum et animam unam in Domino, iustum est, ut qui sub una regula et unius professiones voto vivimus, uniformes in observantia canonice religionis inveniamur, quatinus unitatem, que interius servanda est in cordibus, foveat et representet uniformitas exterius servata in moribus. Quod profecto eo competentius et plenius poterit obsevari et memoriter retineri, si ea que agenda sunt, scripto fuerint commendata, si omnibus qualiter sit vivendum, scriptura teste innotescat, sed mutare vel addere vel minuere nulli quicquam propria voluntate liceat, ne, si minima negligimus, paulatim defluamus.

  <Ad hec tamen in conventu suo prelatus dispensandi cum fratribus habeat potestatem, cum sibi aliquando videbitur expedire, in hiis precipue, que sturium vel predicationem vel animarum fructum videbuntur impedire, cum ordo noster specialiter ob predicationem et animarum alutem ab initio noscatur institutus fuisse, et studium nostrum ad hoc principaliter ardenterque summo opere debeat intendere, ut proximorum animabus possimus utiles esse.

  Priores utantur dispensationibus sicut et alii fratres.>

  Eapropter, ut unitati et paci totius ordinis providemus,

volumus et declaramus ut

 constitutiones nostre non

 obligent nos ad culpam, sed

 ad penam, nisi popter
contemptum

librum istum,

 vel preceptum.

Librum autem istum,

 

quem librum consuetudinum appelamus, diligenter conscripsimu, in quo duas distinctiones notavimus.

  Prima distinctio continet qualiter se habeant fratres in suo monasterio in die, qualiter in nocte, qualiter novitii, qualiter infirmi, qualiter minuti, et de silentio et de culpis.

  Secunda distinctio, de <provinciali capitulo et generali et> studio et ppredicatione.

  Unicuique autem harum distinctionum propria capitula assignavimus et assignata scripsimus, ut, cum aliquid a lectore queritur, sine difficultate inveniatur.

  De matutinis. De capitulo et prima, missa et horis aliis. De refectione et cibo. De collatione et completorio. De infirmis et minutis. De novitiis et silentio. De vestitu. De rasura. De culpis.