INCIPIT SECUNDA DISTINCTIO

 

1.DE CAPITULO PROVINCIALI

  Statuimus quod singlis annis in singulis capitulis provincialibus <Hispanie, Provincie, Francie, Lombardie, Romane, Hungarie, Theutonie, Anglie> quatuor fratres de discretioribus et magis idoneis a provinciali capitulo per disquisitionem prioris provincialis et prioris et supprioris eiusdem loci, ubi capitulum celebratur, vel, si unus defuerit, per disquisitionem duorum, hoc modo eligantur. Precicti siqudem tres vel duo, si tertius defuerit, voluntates singulorum singillatim et seorsum aliquantulum, in eadem domo, coram oculis omnium disquirant et conscribant fideliter. Et sic incontinenti et in eodem loco, antequam fratres discendant vel ad invicem collaquantur, scripturam publicent in medium. Et in quibus maior pars capituli provincialis numero concordaverit, illi pro diffinitoribus habeantur. Si autem partes fuerint pares, tunc eodem modo disquisitionis voluntatum unus eligatur a capitulo. Et cui parti ille consenserit, illi pro diffinitoribus habeantur. Quod si adhuc discordaverint, alius eligatur et sic deinceps, donec in parte altera maior possit numerus inveniri. Capitulum autem provinciale appellamus priores conventuales cum singulis sociis a capitulo suo electis et predicatores generales. Predicatores autem generales sunt, qui per capitulum generale vel priorem provincialem et diffinitores capituli provincialis fuerint approbati.

  <Nullus prior conbentualis secum plures fratres ducat ad capitulum generale vel provinciale sine causa legitima, et assumat quilibet prior socium sibi secundum electionem capituli sui.

  Accusationi vero et correctioni professi post

annum sue professionis triennium ab ingressu ordinis

poterunt interesse.

  Item, conventus qui mittit accusationes ad capitulum generale vel provinciale, scribat de quolibet articulo numerum et nomina accusantium, et si accusant de visu vel auditu. Et nullus accuset de auditu, nisi dicat a quo audierit. Sed utique caveat ne malum, quod audierit de alio [fratre], referat aliquatenus, nisi dicat a quo audiverit.

  Item, quilibet prior cum conventu scribat singulis annis priori suo provinciali et diffinitoribus capituli provinciales debita domus, ponentes nihilominus causas debitorum.

  Item, nulla petitio offeratur provinciali capitulo nisi a conventu, nec generali nisi a provinciali.>