@

@

2.DE DIFFINITORIBUS CAPITULI PROVINCIALIS

  Predicti igitur diffinitores tractabunt omnia et diffinient cum priore provinciali. Quod si in suis diffinitionibus in partes equales se diviserint, illorum sententia prevalebit, in quorum partem prior provincialis concordaverit. Alia autem sententia plurium prevalebit.

@

@