@

@

3.DE POTESTATE HORUM DIFFINITORUM

  Isti autem quatuor diffinitores excessum prioris provincialis confessi vel proclamati in capitulo provinciali coram fratribus audiant et emendent, ei penitentiam iniugentes. Si autem, quod absit, incorrigibilis extiterit, ipsum usque ad capitulum generale suspendant ab officio prioratus, priorem loci, ubi capitulum provinciale celebratur, loco eius substituentes, et excessum eius ad capitulum referant generale scripto communiter sigillato.

@

@