5.DE ELECTIONE CAPITULI GENERALIS DIFFINITORIS

 

  Statuimus etiam ut per duos annos in dictarum <octo> provinciarum capitulis aliquis de magis idoneis a capitulo eligatur, qui sit generalis capituli diffinitor. Cui socius competens a priore provinciali et a diffinitoribus assignetur, ut, si medio tempore decesserit vel aloquo modo fuerit impeditus quod venire non possit ad capitulum generale, ipso iure socius eius loco ipsius diffinitor habeatur.

  <Statuimus quod quatuor provincie, scilicet Ierosolimitana, Grecia, Polonia, Dacia, habeant singulis annis diffinitores in singulis capitulis generalibus.>

  Tertio autem anno priores proviciales <duodecim> provinciarum generale capitulum celebrabunt.

  Item, statuimus quod priori provinciali eunti ad capotulum generale detur socius a diffinitoribus capituli provincialis.