@

@

7.DE DIFFINITORIBUS GENERALIS CAPITULI

  Isti autem <duodecim> diffinitores <duobus annis et duodecim priores provinciales tertio anno> cum magistro ordinis omnia diffinient et constituent et tractabunt. Quod si in partes equales se diviserint, illorum sententia prevalebit, in quorum partem magiter ordinis declinaverit. Si vero in partes inequales, obtineat sententia plurium. Si autem per adiunctionem magistri partes fiant equales, unus eligatur, secundum quod in electione diffinitorum provincialium est statutum. Quod si ad capitulum aliquo casu prepediti predicti non omnes venerint, illi quos ex ipsis venire contingerit, cum magistro ordinis omnia pertractabunt. Quod si magistrum abesse aliqua occasione contigerit, nihilominus predicti diffinitores in diffinitione procedant. Quod si non omnes in unam sententiam concordaverint, forma superius posita teneatur.

@

@