@

@

8.DE POTESTATE DIFFINITORUM

  Isti autem diffinitores plenariam habeant potestatem super excessum magistri ordinis corrigendum vel de eo penitur removendo. Et ipsorum sententia tam in hiis quam in aliis inviolabiliter observetur, ita quod ab ipsorum sententia a nemine liceat appellari, et, si appellatum fuerit, frivola et nulla appellatio habeatur. <Appellationem enim fieri in nostro ordine sub interminatione anathematis penitus prohibemus, com non venerimus contendere sed potius delicta corrigere.>

@

@