[INCIPIT PRIMA DISTINCTIO]

 1.DE MATUTINIS

 

Audito primo signo, ad matutinas  

surgant fratres, 

Audito primo signo,

surgant fratres,

dicendo matutinas de beata Virgine pro tempore. Quibus finitis, cum fratres in chorum venerint, inclinent ante altare profunde. Et cum ad sedes suas venerint, facto signo a prelato, flexis genibus vel inclinati profunde pro tempore, dicant Pater noster et Credo in Deum. Et iterum facto signo a priore, surgant. Hora itaque devote incepta, versi ad altare, muniant se signo crucis. Et ad Gloria Patri inclinet chorus contra chorum profunde vel prosternant se pro tempore usque ad Sicut erat. Et hoc faciendum est quotiens Pater noster et Credo in Deum dicuntur, nisi in missa, et ante lectiones et in gratiarum actione. Idem etiam faciendum est ad primam collectam in missa et ad

collecta post communionem  postcommunionem

et similiter ad orationem pro Ecclesia et in singulis horis ad collectam et Gloria Patri, quotiens in inchoatione hore dicitur. Ad omnia autem alia Gloria Patri et ad extremos versus hymnorum et ad penultimum versum cantici Benedicite inclinamus usque ad genua, et quando cantatur Gloria in excelsis Deo, ad Suscipe deprecationem nostram, et in Credo in missa ad Homo factus est, et iterum in benedictione lectionis, item in capitulo ad orationem Sancta Maria, et in omni oratione, quando nomen beate Virginis nominatur.

  <Ad Salve sancta Parens et ad Veni sancte Spiritus flectimus genua.

  In ferialibus diebus iacemus prostrati a Sanctus usque ad Agnus. In festis vero trium vel novem lectionum iacemus ab elevatione corporis Christi usque ad Pater Noster. In prostrationibus idem sevamus in festo trium vel novem lectionum.

  Item, si in ferialibus diebus dicimus missam de Cruce, cadimus ad terram, ad missam de beata Virgine vel de Spiritu sancto non.>

  Hora itaque predicto more incepta, postquam ad Gloria post Venite inclinaverint. stet chorus contra chorum. Deinde ad primum psalmum sedeat unus chorus, ad secundum stet et similiter sedeat alter chorus. Et sic alterunent usque ad Laudate Dominum de celis. Et sic faciant ad omnes horas. Finitis matutinis, tenetur capitulum vel aliquando post primam, aliquando etiam intermittitur, ne studium impediatur, secundum quod videbitur prelato.