@

@

11.DE FORMA ELECTIONIS

  Forma electionis hec est. Electoribus supradicto modo inclusis, cum per disquisitionem vel scrutinium voluntatum procedet electio, tres de prioribus provincialibus, qui inter alios provinciales priores primitus habitum nostre religionis susceperunt, voluntates singulorum singillatim et seorsum aliquantulum, tamen in eadem domo, coram oculis omnium disquirant et conscribant. Quod si, gratia Dei inspirante, in unum aliquem omnes unanimiter concordaverint, ille verus magister ordinis habeatur. Si vero in partes inequales se diviserint, ille in quem plures medietate omnium qui debent eligere, consenserint, ex vi talis electionis et huius constitutionis sit magister.

  Quod si aliquem vel aliquos de electoribus contigerit non venire, nihilominus tamen per eos qui advenerint, electio celebretur. Et hoc ita fiat, ut semper in quarta feria Pentecostes magistrum habeat capitulum, antiquum vel novum, presentem vel absentem, quia tunc incipit solemniter celebrari, ne acephalum iudicetur.

  <Et hec omnia, que circa electionem magistri sunt instituta, absque contradictione volumus et precipimus firmiter observari. Quicumque autem ausus fuerit contradicere pertinaciter vel etiam rebellare, tanquam excommunicatus et schimaticus et destructor nostri ordinis habeatur et, quousque satisfecerit, a communione omnium sit penitus alienus et pene graviori culpe debite subiaceat.

  Statuimus autem ut, si in anno diffinitionis priorum provincialium electio magistri celebratur, unus de fratribus electoribus de qualibet provincia, qui in suo provinciali capitulo ad hoc electus fuerit, ad diffiniendum cum eis pariter admitatur. Si vero in anno diffinitorum celebratur, tunc cum diffinitoribus provinciales conveniant et utrorumque diffinitio sit communis.>

@

@