@

@

13.DE MORTE MAGISTRI

  Si ante festum sancti Mechaelis magistrum mori contigerit, prior conventualis vel provincialis, qui propinquior illi loco extiterit, ubi magister decesserit, Parisiensi vel Bononiensi conventui, sibi propinquiori scilicet, cum festinatione denuntiet. Et alterunter istorum conventuum, cui primo denuntiatum fuerit, teneatur similiter reliquis nuntiare: Parisiensis provincialibus Hispanie, Provincie, Anglie, Theutonie; Bononiensis vero Hungarie, Romane provincie et aliis quibus poterit, teneatur quam citius intimare. Si autem post dictum festum magister decesserit, obitus magistri nihilominus denuntietur, ut supersedeatur illo anno a capitulo generale. Sequenti vero anno tibi capitulum celebretur, ubi prius debuerat celebrari.

  Capitulum generale uno anno Parisius, alio anno Bononie celebretur.

@

@