@

@

14.DE INFAMATIONE ORDINIS VITANDA

  In virtute Spiritus sancti et obedientie firmiter precipimus observari, ne quis causam depositionis magistri vel prioris provincialis vel eius excessum vel correctionem vel secretum capituli seu dissensiones diffinitorum vel fratrum, unde ordo noster possit turbari vel infamari, audeat scienter extraneis publicare. Si quis autem ex deliberatione contrafecerit, tanquam excommunicatus et schismaticus ac destructor nostri ordinis habeatur et, quousque satisfecerit, a communione omnium sit penitus alienus et pene graviori culpe debite subiaceat.

  Eadem districtione precipimus ne quis verbo vel facto aliquomodo ad divisionem nostri ordinis audeat laborare. Quod si fecerit, pene subiaceat supradicte.

@

@