@

@

15.DE ELECTIONE PRIORUM PROVINCIALIUM

  Statuimus ut provinciarum priores vel regnorum in capitulo generali a magistro ordinis et diffinitoribus, premissa diligenti examinatione, confirmentur vel amoveantur. nam eorum electio ad provinciale capitulum pertinebit.

  <Statuimus ut magister solus possit confirmare priorem provincialem.>

  Mortuo igitur priore provinciali val amoto, duo fratres de quolibet conventu illius provincie eligantur, qui cum suo priore conbentuali secundum formam superius positam electionem prioris provincialis celebrabunt, hoc excepto quod eos includi sicut in electione magistri non oporteat.

  <Item, priore provinciali mortuo vel amoto, prior qui locum eius obtinet, teneatur convocare, quam citius commode poterit, electores. Et tunc prior provincialis eligatur et provinciale capitulum celebretur, nisi prius fuerit celebratum. Quod si modo non elegerint qui debent eligere, potestas providendi ad magistrum ordinis transferatur.

  Item, volumus quod electio prioris provincialis spectet tantum ad priores conventuales cum duobus fratribus de quolibet conventu ad hoc electis, omnibus fratribus ad illum conventum pertinentibus, si commode potest fieri, convocatis.>

@

@