@

@

16.DE POSTESTATE PRIORIS PROVINCIALIS

  Provincialis autem prior eandem habeat potestatem in sua provincia vel regno quam et magister ordinis. Et eadem sibi reverentia a provincialibus exhibeatur, que magistro exhibetur, nisi magister presens extiterit.

  <Item, priores provinciales commissas sibi provincias curent visitare. Cum tamen commode non valuerint, poterunt committere vices suas.>

  Curet prior provincialis vel regnorum ut, si habuerit aliquos utiles ad docendum, qui possint in brevi apti esse ad regendum, mittere ad studium ad loca ubi viget studium. Et in aliis illi, ad quos mittuntur, eos non audeant occupare nec ad provinciam suam remittere, nisi fuerint revocati.

  <Capitulum provinciale in festo sancti Michaelis in loco statuto in provincia vel rengo, ubi prior provinciarum vel regnorum cum consilio diffinitorum elegerit, celebretur.

  Nullus religiosus alterius ordinis vel professionis nullusque secularis cuiuscumque ordinis vel dignitatis vel professionis vel vite secretis vel tractatibus capituli aliquomodo admittatur.

  Et ea que dicta sunt de generali capitulo, in secunda feria post Pentecosten debent inchoari.>

@

@