@

@

17.DE CAPITULO GENERALI

  Cum autem <in quarta feria> fratres in capitulum venerint, primo omnium devote invocetur Spiritus sanctus, a quo filii Dei aguntur. Et dicatur versus Emitte Spiritum tuum et creabuntur cum collecta de Spiritu sancto. Deinde residentibus fratribus et loca sua tenentibus omnibus, ut verbo Dei celi firmentur, verbum Domini in commune fiat. Sermoni interesse possunt qui ad edificandum interesse voluerint. Finito sermone, quia indigentibus quantocius subveniendum est, obitus fratrum in anno defunctorum in communi recitetur et fiat eis communis absolutio et dicatur pro eis psalmus De profundis. Et si littere dande sunt, dentur et recipiantur et eis cum consilio suo tempore respondeatur.

  <Item, nullus de cetero petitiones diffinitoribus porrigat, que per capitulum suum non fuerint approbate.>

  Et sic omnes qui non sunt de capituko, egrediantur. Quibus egressis, qui missi sunt ad excusandos eos qui non assunt, ad quid venerint, loquantur. Deinde culpe audiantur.

@

@