@

@

19.DE ELECTIONE VISITATORUM

  <Statuimus quod quatuor fratres ad visitandam provinciam in capitulo provinciali predicto modo eligantur, qui excessus priorum conventualium et fratrum audiant et emendent absque constitutione et status domus mutatione. Loca vero sua ubique teneant nisi in capitulo, dum ab eis sue correctionis officium exercetur, quod in tribs diebus continuis terminetur. Si qua autem gravia et periculosa invenerint, licet correcta fuerint, nihilominus cum testimonio maioris partis capituli eiusdem generali capitulo studeant denuntiare. Priores autem seu doctores in visitatores nullatenus eligantur.>

  Qui vero in presenti anno visitare debuerant et non sicut oportuerit fecerint, culpam suam dicant et digne vindicte subiaceant. Tunc absentibus qui adesse debuerant, et hiis qui peccaverunt nec satisfecerunt, penitentia scripta mittatur.

@

@