@

@

21.DE QUESTIONIBUS

  Tunc qui habent questiones facere sive proprias sive communes ad ordinem vel ad predicationem pertinentes, proponant ordinate unus post alium. Et ab aliquo fratre diligenter notentur, ut suo loco et tempore ab hiis qui ad hoc statuti sunt, solvantur et terminentur. Et uno stante et loquente, alius non loquatur.

  Et ut in eundo modus servetur, nullus exeat sine licentia et necessitate. Egressus autem non discurrat, sed necessitate expleta citius revertatur. Si qua vero dissensio inter fratres nostri ordinis, quod absit, emerserit de libris vel de aliis rebus, cum preponenda sint spiritualia temporalibus, non inde agatur in capitulo, sed fratres eligantur qui in hoc periti fuerint. Et post refectionem in loco competenti extra capitulum, discussa veritate, litem dirimant et inter fratres pacem restituant.

  De solutione et terminatione questionum, de correctione fratrum, de modo penitentiarum et de predicatoribus et eorum sociis ob predicandum et studendum mittendis et quando et ubi et per quantum tempus moraturis, prelatus maior cum aliis, qui ad hoc instituti sunt, tractabit. Et quicquid inde, donante Spiritu sancto, ordinaverint, capitulum universaliter et unanimiter et devote suscipiat. Nullus murmuret, nullus reclamet, nullus contradicat.

  In fine communis fiat confessio et absolutio, perseverantibus benedictio, apostatis et profugis anathematis maledictio.

  <Et hec eadem forma in capitulo provinciali observetur. Magister ordinis aut priores provinciales non mutent acta capituli generalis vel provincialis, nisi forte in speciali causa necessaria et utili.>

@

@