@

@

28.DE MAGISTRO STUDENTIUM

  Quoniam circa studentes diligens est adhibenda cautela, aliquem fratrem specialem habeant, sine cuius licentia non scribant quaternos nec audiant lectiones. Et que circa eos in studio corrigenda viderit, corrigat et ,si vires excedant, prelato proponat.

  In libris gentilium et philosophorum non studeant, etsi ad horam inspiciant. Seculares scientias non addiscant nec etiam artes quas liberales vocant, nisi aliquando circa aliqos magister ordinis vel capitulum generale coluerit aliter dispensare, sed tantum libros theologicos tam iuvenes quam alii legant.

  <Statuimus autem ut quelibet ptovincia fratribus suis missis ad studium ad minus in tribus libris theologie, videlicet biblia, sententiis et historiis, providere teneatur. Et fratres missi ad studium in historiis et sententiis et textu et glosis precipue studeant et intendant.

  In diebus dominicis et festis precipuis a quaternis scribendis se abstineant.

  Cum frater de provincia ad provinciam ad regendum mittitur, omnes libros suos glosatos et bibliam et quaternos secum deferat. Si vero mittitur et non ad regendum, tantum bibliam et quaternos portet. Quod si in via mori contigerit, conventus ad quem mittendus fuerit, sibi in missis et psaleriis tenebitur et ad eundem libri, quos habuerit, pertinebunt. Tres fratres tantum mittantur ad studium Parisius de provincia.>

@

@