@

@

29.DE DISPENSAIONE STUDENTIUM

  Circa eos qui student, taliter dispensetur a prelato, ne propter officium vel aliud de facili a studio retrahantur vel impediantur.

  Et secundum quod magistro studentium videbitur, locus proprius statuatur, in quo post disputationem vel vesperas vel alio etiam tempore, si vacaverint, ad dubitationes vel questiones proponendas ipso presente conveniant. Et uno querente vel proponente alii taceant, ne loquentem impediant. Et si aliquis inhoneste vel confuse vel clamose vel proterve querens vel opponens vel respondens offenderit, statim ab illo qui tunc inter eos preest, corripiatur.

  Celle non omnibus studentibus, sed quibus magistro eorum expedire videbitur, assignentur. Quod si aliquis infructuosus inveniatur in studio, cella eius detur aliteri, et ipse in aliis officiis occupetur. In cellis legere, scribere, orare, dormire et etiam de nocte vigilare ad lumen possunt, qui voluerint, propter studium.

@

@