@

@

31.DE PREDICATORIBUS

  <Statuimus ut nullus fiat predicator generalis antequam theologiam audierit per tres annos.>

  Ad exercitium vero predicationis, postquam prius per annum theologiam audierint, possunt admitti qui tales fuerint, de quorum predicatione scandalum non timetur. Et hii qui apti sunt, cum in prediationem exire debuerint, eis socii dabuntur a priore, secundum quod moribus eorum et honestati iudicaverit expedire. Qui, recepta benedictione, exeuntes, ubique tanquam viri, qui suam et aliorum salutem procurare desiderant, honeste et religiose se habeant sicut viri evangelici, sui sequentes vestigia Salvatoris, cum Deo vel de Deo secum vel proximis loquendo, vitabunt suspiciosi comitatus familiaritatem.

  Euntes vero ad iam dictum predicationis officium exercendum vel alias itinerantes, aurum, argentum, pecuniam et munera, excepto victu et vestitu et necessariis indumentis et libris, nec accipient nec portabunt.

  Omnes qui ad officium predicationis vel studium sunt deputati, nullam habeant curam seu administrationem temporalium, ut expeditius et melius iniunctum sibi ministerium spiritualium valeant adimplere, nisi forte non sit aliuis alius, qui necessaria procuret, cum in necessitatibus diei presentis oporteat aliquando occupari.

  <Placitis et causis, nisi pro fidei negotiis, non intersint.>

@

@