@

@

34.DE ITINERANTIBUS

  Predicatores vel itinerantes, cum in via existunt, officium suum dicant prout sciunt et possunt, et sint contenti officio ecclesiarum ad quas aliquando declinant, vel etiam agant officium vel audiant apud episcopos vel prelatos vel alios, secundum morem eorum cum quibus aliquando conversantur.

  <In inclinationibus conformemur moribus eorum, ad quos declinamus.>

  Fratres etiam viatores litteras testimoniales secum ferant et in conventibus, ad quod declinaverint, de excessibus factis ibidem corrigantur.

  <Prior priorem supervenientem honoret. Hospes per civitatem sine consilio eius non discurrat vel moram faciat.>

  Prior in ordine sit prior in via, nisi forte predicatori adiungatur vel, cum egrediuntur, aliter prelatus cum ipsis ordinaverit.

  Socius datus predicatori, ipsi ut priori suo in omnibus obediat.

  Fratres minores sicut et nostri caritative et hilariter recipiantur et secundum facultatem domus pie et honeste procurentur.

  <Nullus fratrum vadat ad curiam nisi de licentia magistri vel capituli generalis. Sed mittatur garcio ad fratres, qui ibi sunt, vel si quis secularis voluerit procurare, ut tanquam per se et non per nos videatur facere.

  Fratres non recipiant a mulieribus munuscula nec dent, et maxime confessores.>

@

@