4.DE HORIS ET DE MODO DICENDI

  Matutinas et missam et omnes horas canonicas simul audiant fratres nostri et simul comedant, nisi cum aliquibus prelatus aliter dispensare voluit. Hore omnes in ecclesia breviter et succinte taliter dicantur, ne fratres devotionem amittant et eorum studium minime impediatur. Quod ita dicimus esse faciendum, ut in medio versus metrum cum pausa servetur, non protrahendo vocem in pausa vel in fine versus, sed, sicut dictum est, breviter et succincte termiinetur. Hoc tamen magis et minus pro tempore observetur.

  <Item, numquam terminamus missam cum Alleluia.

   Totum officium, tam nocturnum quam diurnum, confirmamus et volumus ab omnibus uniformiter obsevari, ita quod nulli liceat de cetero aliquid innovare.>