終課

AD COMPLETORIUM

四旬節には、alleluja の代わりに、Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae を唱える。

 

V/. Converte + nos, Deus salutaris noster.

R/. Et averte iram tuam a nobis.

V/. Dues + in adjutorium meum intende.

R/. Domine, ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Alleluja.

 

Psalmus 128

Multum oppugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel:

Multum oppugnaverunt me a juventute mea, sed non devicerunt me.

Supra dorsum meum araverunt aratores, longos duxerunt sulcos suos.

Dominus autem justus concidit funes impiorum.

Confundantur et cedant retro omnes qui oderunt Sion.

Similes fiant gramini tectorum, quod, prius quam evellatur, arescit;

Quo non implet manum suam, qui metit, nec sinum suum, qui manipulos colligit.

Nec dicunt qui praetereunt: "Benedictio Domini super vos!" "Benedicimus vobis in nomine Domini".

Gloria Patri ...

 

Psalmus 129

De profundis clamo ad te, Domine, Domine, audi vocem meam!

Fiant aures tuae intentae ad vocem obsecrationis meae.

Si delictorum memoriam servaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?

Sed penes te est peccatorum venia, ut cum reverentia seviatur tibi.

Spero in Dominum, sperat anima mea in verbum ejus;

Exspectat anima mea Dominum, magis quam custodes auroram.

Magis quam custodes auroram, exspectet Israel Dominum,

Quia penes Dominum misericordia, et copiosa penes eum redemptio:

Et ipse redimet Israel ex ominibus iniquitatibus ejus.

Gloria Patri ...

 

Psalmus 130

Domine, non superbit cor meum, neque extolluntur oculi mei,

Nec prosequor res grandes aut altiores me ipso.

Immo composui et pacavi animam meam,

Sicut parvulus in gremio matris suae: sicut parvulus, ita in me est anima mea.

Spera, Israel, in Domino, et nunc et usque in saeculum.

Gloria Patri ...

 

Hymnus

四旬節以外は次のように唱えます。

Memento, rerum Conditor, nostri quod olim corporis, sacrata ab alvo Virginis nascendo, formam sumpseris.

Maria, Mater gratiae, dulcis Parens clementiae, tu nos ab hoste protege, et mortis hora suscipe.

Jesu, tibi sit gloria, qui natus es de Virgine, cum Patre, et almo Spiritu, in sempiterna saecula.

Amen.

四旬節

Sancta Mater, istud agas, Crucifixi fige plagas cordi meo valide.

Flammis ne urar sucensus, per te, Virgo, sim defensus in die judicii.

Christe, cum sit hinc exire, da per Matrem me venire ad palmam victoriae.

Quando corpus morietur, fac, ut animae donetur paradisi gloria.

Amen.

 

Capitulum

待降節

Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum.

R/. Deo gratias.

V/. Angelus Domini nuntiavit Mariae.

R/. Et concepit de Spiritu Sancto.

降誕節

Ego Mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei.

R/. Deo gratias.

V/. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.

R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. 

四旬節

Plorans ploravit in nocte, et lacrimae ejus in maxillis ejus; non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus.

R/. Deo gratias.

V/. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.

R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. 

復活節

Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

R/. Deo gratias.

V/. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix, Alleluja.

R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Alleluja.

聖霊降臨後

Ego Mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei.

R/. Deo gratias.

V/. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix, Alleluja.

R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Alleluja.

 

待降節

Ant. Spiritus Sanctus in te descendet, Maria: ne timeas, habebis in utero Filium Dei, Alleluja.

降誕節

Ant. Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genetrix: nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.

四旬節

Ant. Venite, ascendamus ad montem Domini, et videte, si est dolor sicut dolor meus.

復活節

Ant. Regina caeli, laetare, Alleluja: quia quem meruisti portare, Alleluja, resurrexit, sicut dixit, Alleluja: ora pro nobis Deum, Alleluja.

聖霊降臨後

Ant. Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genetrix: nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.

 

Canticum Simeonis

Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace,

Quia viderunt oculi mei salutem tuam,

Quam parasti ante faciem omnium populorum,

Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel.

Gloria Patri ...

待降節

Ant. Spiritus Sanctus in te descendet, Maria: ne timeas, habebis in utero Filium Dei, Alleluja.

 

 

降誕節

Ant. Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genetrix: nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.

四旬節

Ant. Venite, ascendamus ad montem Domini, et videte, si est dolor sicut dolor meus.

復活節

Ant. Regina caeli, laetare, Alleluja: quia quem meruisti portare, Alleluja, resurrexit, sicut dixit, Alleluja: ora pro nobis Deum, Alleluja.

 

聖霊降臨後

Ant. Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genetrix: nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.

 

Kyrie, eleison.

Christe, eleison.

Kyrie, eleison.

V/. Domine, exaudi orationem meam.

R/. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

待降節

Deus, qui de beatae Mariae Virginis utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplicibus tuis; ut qui vere eam Genetricem Dei credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

降誕節

Beatae et gloriosae semper Virginis Mariae, quaesumus, Domine, intercessio gloriosa nos protegat: et ad vitam perducat aeternam.Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per ominia saecula saeculorum.

四旬節

Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praedium: ut qui sanctae Dei Genetricie memoriam agimus, intercessionis ejus auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum; qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

復活節

Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia et aeterna perfrui laetitia. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per ominia saecula saeculorum.

聖霊降臨後

Beatae et gloriosae semper Virginis Mariae, quaesumus, Domine, intercessio gloriosa nos protegat: et ad vitam perducat aeternam.Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per ominia saecula saeculorum.

 

R/. Amen.

V/. Domine, exaudi orationem meam.

R/. Et clamor meus ad te veniat.

V/. Benedicamus Domino.

R/. Deo gratias.

Benedictio

Benedicat et custodiat nos omnipotens et misericors Dominus, Pater et Filiu et Spiritus Sanctus.

R/. Amen.

 

待降節

Alma Redemptoris Mater

Alma Redemptoris Mater, quae pervia caeli

Porta manes, et stella maris, sucurre cadenti,

Surgere qui curat, populo: tu quae genuisti,

Natura mirante, tuum sanctum Genitorem,

Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore

Sumens illud Ave, pecatorum miserere.

V/. Angelus Domini nuntiavit Mariae.

R/. Et concepit de Spiritu Sancto.

降誕節

Salve, Regina

Salve, Regina, mater misericordia, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrymarum valle. Eja ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Jesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

R/. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.

V/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

四旬節

Ave, Regina caelorum

Ave, Regina caelorum, Ave Domina Angelorum:

 Salve, radix, saleve porta, Ex qua mundo lux est orta:

Gaude, Virgo, gloriosa, Valde, o valde decora:

Et pro nobis Christum exora.

R/. Dignare me laudare te, Virgo sacrata.

V/. Da mihi virtutem contra hostes tuos.

 

復活節

Regina caeli

Regina caeli, laetare, Alleluja;

Quia quem meruisti portare, Alleluja,

Resurrexit, sicut dixit, Alleluja:

Ora pro nobis Deum, Alleluja.

R/. Gaude et laetare Virgo Maria, Alleluja.

V/. Quia surrexit Domonus vere, Alleluja.

聖霊降臨後

Salve, Regina

Salve, Regina, mater misericordia, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrymarum valle. Eja ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Jesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

R/. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.

V/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus

待降節

Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde: ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus; per passionem ejus et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum.

降誕節

Ominipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da, ut, cujus commemoratione laetamur; ejus pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua liberemur. Per eundem Christum Dominum nostrum.

四旬節

Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praedium: ut qui sanctae Dei Genetricie memoriam agimus, intercessionis ejus auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. per eundem Christum,  Dominum nostrum.

復活節

Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Jesu Christi mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus; ut per ejus Genetricem Virginem Mariam perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum, Dominum nostrum.

聖霊降臨後

Ominipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da, ut, cujus commemoratione laetamur; ejus pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua liberemur. Per eundem Christum Dominum nostrum.

R/. Amen.

V/. Divinum auxilium maneat semper nobiscum.

R/. Amen.