朝課

AD MATUTINUM

四旬節には、alleluja の代わりに、Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae を唱える。

 

V/. Domine, + labia mea aperies.

R/. Et os meum annuntiabit laudem tuam.

V/. Deus, + in adjutorium meum intende.

R/. Domine , ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Alleluja.

Invitatorium

Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum.

Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum.

Psamus 94

Venite, exsultemus, Domino, acclamemus Petrae salutis nostrae: accedamus in conspectum ejus cum laudibus, cum canticis exsultemus ei.

Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum.

Nam Deus magnus est Dominus, et Rex magnus super omnes deos: in manu ejus sunt profunda terrae, et altitudies montium ipsius sunt.

Dominus tecum.

Ipsius est mare: nam ipse fecit illud, et terra sicca, quam formaverunt manus ejus: venite adoremus et procidamus, et genua flectamus Domino qui fecit nos. Nam ipse est Deus noster; nos autem populus pascuae ejus et oves manus ejus.

Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum.

Utinam hodie vocem ejus audiatis: "Nolite obdurare corda vestra ut in Merida, ut die Massa in desrto, ubi tentaverunt me, etsi viderant opera mea.

Domius tecum.

Quardaginta annos taeduit me generationis illius, et dixi: Populus errans corde sunt, et non noverunt vias meas. Ideo juravi in ira mea: non itroibunt in requiem meam".

Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum.

Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum.

Amen.

Dominus tecum.

Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum.

 

Hymnus

Quem terra, pontus, sidera colunt, adorant, praedicant, trinam regentem machinam claustrum Mariae bajulat.

Cui luna, sol et omnia deserviunt per tempora, perfusa caeli gratia, gestant puellae viscera.

Beata Mater munere, cujus supernus Artifex, mundum pugillo continens, ventris sub arca clausus est.

Beata caeli nuntio, fecunda Sancto Spiritu, desideratus gentibus, cujus per alvum fusus est.

Jesu, tibi sit gloria, qui natus es de Virgine, cum Patre, et almo Spiritu, in sempiterna saecula.

Amen.

 

日曜日・月曜日・木曜日 火曜日・金曜日 水曜日・土曜日

 

Absolutio

Precibus et meritis beatae Mariae semper Virginis et omnium Sanctorum, perducat nos Dominus ad regna caelorum.

R/. Amem.

L. Jube, Domine, benedicere.

Benedictio

Nos cum prole pia benedicat Virgo Maria.

R/. Amen.

 


 

待降節

Lectio I

Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Virginis Maria. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena; Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Tu autem domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

R/. Missus est Gabriel Angelus ad Mariam Virginem desponsatam Joseph, nuntians ei verbum; et expavescit Virgo de lumine: ne timeas, Maria, invenisti gratiam apud Dominum: Ecce concipies, et paries, et vocabitur Altissimi Filius.

V/. Dabit ei Dominus Deus sedem David, patris ejus; et regnabit in domo Jacob in aeternum.

R/. Ecce concipies, et paries, et vocabitur Altissimi Filius.

L. Jube, Domine, benedicere.

Benedictio

Ipsa Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum.

R/. Amen.

Lectio II

Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutation. Et ait Angelus ei: ne timeas, Maria: ingenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur; et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus; et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Tu autem Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

R/. Ave, Maria garatia plena; Dominus tecum. Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: quod enim ex te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei.

V/. Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens Angelus, dixit ei:

R/. Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: quod enim ex te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei.

V/. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

R/. Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: quod enim ex te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei.

L. Jube, Domine, benedicere.

Benedictio

Per Virginem Matrem concedat nobis Dominus salutem et pacem.

R/. Amen.

Lectio III

Dixit autem Maria ad Angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens Angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitr Filius Dei. Et ecce Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua, et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis; quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias

待降節

Lectio I

In diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum, et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio. Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

R/. Beata viscera Mariae Virginis quae portaverunt aeterni Patris Filium. Qui hodie pro salute mundi deVirgine nasci dignatus est.

V/. Dies sanctificatus illuxit nobis: venite, gentes, et adorate Dominum.

R/. Qui hodie pro salute mundi de Virgine nasci dignatus est.

L. Jube, Domine, benedicere.

Benedictio

Ipsa Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum.

R/. Amen.

Lectio II

Et dixit pastoribus Angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo: quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio. Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

R/. Beata Dei Genetrix Maria, cujus viscera intacta permanent. Hodie genuit Salvatorem saeculi.

V/. Beata quae credidit, quoniam perfecta sunt omnia quae dicta sunt ei a Domino.

R/. Hodie genuit Salvatorem saeculi.

 

V/. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

R/. Hodie genuit Salvatorem saeculi.

L. Jube, Domine, benedicere.

Benedictio

Per Virginem Matrem cocedat nobis Dominus salutem et pacem.

Lectio III

Signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus conora stellarum duodecim. Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea. Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

 

四旬節

四旬節の主日からご受難の第一主日の前日の土曜日まで

Lectio I

Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda. Et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus, et reversa est in domum suam. Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

R/. Repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamavit: Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?

V/. Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.

R/. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?

L. Jube, Domine, benedicere.

Benedictio

Ipsa Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum.

R/. Amen.

Lectio II

Deficiente vino, dixit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Jusus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

R/. Ad te, Domine, levavi animam meam. Deus meus, in te confido, non erubescam.

V/. Custodi animam meam, et eripe me.

R/. Deus meus, in te cofido, non erubescam.

 L. Jube, Domine, benedicere.

Benedictio

Per Virginem Matrem concedat nobid Dominus salutem et pacem.

R/. Amen.

Lectio III

Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum prae turba. Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre. Qui respondens dixit: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

R/. Felix namque es, sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima, Quia ex te ortus est sol justitiae, Christus, Deus noster.

V/. Ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu: sentiant omnes tuum juvamen, quicumque celebrant tuam sactam commemorationem.

R/. Quia ex te ortus est sol justitiae, Christus, Deus noster.

V/. Gloria Patri et Filio et Spititui Sancto.

R/. Quia ex te ortus est sol justitiae, Christus, Deus noster.

 

 

 

四旬節

四旬節の主日からご受難の第一主日の前日の土曜日まで

Lection I

Cui comparabo te vel cui assimilabo te? Cui exaequabo te, et consolabor te? Magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tibi? Decuc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

R/. Tenebrae factae sunt, dum crucifixissent Jesum Judaei, et circa horam nonam exclamavit Juseu voce magna: Deus meus, ut quid dereliquisisti me? * Et inclinato capite, emisit spiritum.

V/. Quis tibi nunc sensus, dum cernis talia, Virgo?

R/. Et inclinato capite, emisit spiritum.

L. Jube, Domine, benedicere.

Bnediction

Ipsa Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum.

R/. Amen.

Lectio II

Simeon dixit ad Mariam: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

R/. Passio Domini ipsama ejus Matrem vehementissime contristavit, Carnali orbitate graviter percussam.

V/. Perrum lanceae militaris, latus quidem Salvatoris, animam vero transivit Virginis Matris.

Benedictio

Per Virginem Matrem concedat nobis Dominus salutem et pacem.

R/. Amen.

Lectio III

Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophae et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce Filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

R/. Eja, Mater, fons amoris, fac nos sentire vim doloris, ut tecum lugeamus. Et Dominicae passionis fructum sentiamus.

V/. Ut sicut Filius tuus Jesus pro nobis mortuus est, et resurrexit: ita et nos commortui cum eodem resurgamus.

R/. Et Dominicae passionis fructum sentiamus.

V/. Eja, Mater, fons amoris, fac nos sentire vim doloris, ut tecum lugeamus.

R/. Et Dominicae passionis fructum sentiamus.

 

 

 

復活節

Lectio I

Ait Domius Deus ad serpentem: Inimicitias ponam inter te et mulierem, inter semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo ejus. Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

R/. Regina caeli, laetare, Alleluja. Quia quem meruisti portare, Alleluja, resurrexit sicut dixit, Alleluja.

V/. Ora pro nobis Deum, Alleluja.

R/. Quia quem meruisti portare, Alleluja, resurrexit sicut dixit, Alleluja.

L. Jube, Domine, benedicere.

Benedictio

Ipsa Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum.

R/. Amen.

Lectio II

Dilectus meus mihi et ego illi. Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem nec flumina obruent illam. Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

R/. Surgam et circuibo civitatem, Alleluja, Alleluja. Per vicos et plateas quaeram, quem diligit anima mea, Alleluja, Alleluja.

V/. Inveni, quem diligit anima mea: tenui eum nec dimittam, Alleluja, Alleluja.

R/. Per vicos et plateas quaeram, quem diligit anima mea, Alleluja, Alleluja.

V/. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

R/. Per vicos et plateas quaeram, quem diligit anima mea, Alleluja, Alleluja.

L. Jube, Domine, benedicere.

Benedictio

Per Virginem Matrem concedat nobid Dominus salutem et pacem.

R/. Amen.

Lectio III

Ecce, terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo, et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem Angelus dixit mulieribus: "Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic. Surrexit enim sicut dixit." Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

 

聖霊降臨後

Lectio I

In omnibus requiem quaesivi, et in hereditate Domini morabor. Tunc praecepit et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo et dixit mihi: In Jacob inhabita et in Israel hereditare, et in electis meis mitte radices. Tu autem Dominie, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

R/. Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus efferam, nescio. Quia quem caeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.

V/. Ora pro nobis Deum, Alleluja.

R/. Quia quem meruisti portare, Alleluja, resurrexit sicut dixit, Alleluja.

L. Jube, Domine, benedicere.

Benedictio

Ipsa Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum.

R/. Amen.

Lectio II

Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

R/. Beata es, Virgo Maria, quae Dominum portasti, Creatorem mundi. Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes virgo.

V/. Ave Maria, garatia plena; Dominus tecum.

R/. Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes virgo.

V/. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

R/. Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes virgo.

L. Jube, Domine, benedicere.

Benedictio

Per Virginem Matrem concedat nobis Dominus salutem et pacem.

R/. Amen.

Lectio III

Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion: quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Jerico. Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. Sicut cinnamonum et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Tu autem, Domine, miserere nobis.

R/. Deo gratias.

 


 

Te Deum

Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.

Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.

Tibi omnes Angeli, tibi Caeli et universae Potestates.

Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant:

Santus, Sanctus, Sanctus Dominus, Deus Sabaoth.

Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae.

Te gloriosus Apostolorum chorus,

Te Prophetarum laudabilis numerus,

Te Martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum sancta sonfitetur Ecclesia,

Patrem immensae majestatis,

Venerandum tuum verum et unicum Filium,

Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu Rex gloriae, Christe.

Tu Patris sempiternus es Filius.

Tu, ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum.

Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.

Judec crederis esse venturus.

次を唱える間は、できるだけ跪く

te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.

Aeterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.

Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus te;

Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.

Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire, miserere nostri.

Fiat misericordia tua,Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

 


 

Te Deumの後に、すぐ次の句で賛課が始まる。ただし、個人で聖務を果す場合には、賛課を朝課の後に唱えなくてもいい。その場合には、朝課を終えるのに、次の句を唱える。

V/. Domine, exaudi orationem meam.

R/. Et clamor meus ad te veniat.

ここで次の祈願を唱えるか、当日が祝日ならその祈願を唱える。

Oremus.

待降節

Deus, qui de beatae Mariae Virginis utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplicibus tuis; ut qui vere eam Genetricem Dei credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

降誕節

Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate fecunda, humano generi praemia praestitisti: tuibue, quaesumus; ut ipsam pro nobis interdere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitae suscipere Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum; qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

四旬節

Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praedium: ut qui sanctae Dei Genetricie memoriam agimus, intercessionis ejus auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum; qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

復活節

Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia et aeterna perfrui laetitia. Per Dominus nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

聖霊降臨後

Deus, qui de beatae Mariae Virginis utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplicibus tuis; ut qui vere eam Genetricem Dei credimus, ejus apud te intecessionibus adjuvemur. Per eundem Dominus nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

R/. Amen.

V/. Domine, exaudi orationem meam.

R/. Et clamor meus ad te veniat.

V/. Benedicamus Domino.

R/. Deo gratias.

V/. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.

R/. Amen.