日曜日・月曜日・木曜日

待降節・降誕節ではallelujaは唱えない。

 

Nocturnum

Ant. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Alleluja.

Psalmus 8

Domine, Domine noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, qui extulisti majestatem tuam super caelos.

Ex ore infantium et lactentium parasti laudem contra adversarios tuos, ut compescas inimicum et hostem.

Cum video caelos tuos, opus digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti;

Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quod curas de eo?

Et fecisti eum paulo minorem Angelis, gloria et honore conorasti eum;

Dedisti ei potestatem super opera manuum tuarum, omnia subjecisti pedibus ejus:

Oves et boves universos, insuper et pecora campi,

Volucres caeli et pisces maris: quidquid perambulat semitas marium.

Domine, Domine noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Gloria Patri

Ant. Benedicta tu in mulierius, et benedictus fructus ventris tui, Alleluja.

 

Ant. Sicut myrrha electa odorem dedisti suavitatis, sancta Dei Genetrix, Alleluja.

Psalmus 18

Caeli enarrant gloriam Dei, et opus manuum ejus annuntiat firmamentum.

Dies diei effundit verbum, et nox nocti tradit notitiam.

Non est verbum et non sunt sermones, quorum vox non percipiatur:

In omnem terram exit sonus eorum, et usque ad fines orbis eloquia eorum.

Ibi posuit soli tabernaculum suum, qui procedit ut sponsus de thalamo suo, exsultat ut gigas percurrens viam.

A termino caeli fit egressus ejus, et circuitus ejus usque ad terminum caeli, nec quidquam sutrahitur ardori ejus.

Lex Domini perfecta, recreans animam; praescriptum Domini firmum, instituens rudem;

Praecepta Domini recta, delectantia cor; mandatum Domini mundum, illustrans oculos;

Timor Domini purus, permanens in aeternum; judicia Domini vera, justa omnia simul.

Desiderabilia super aurum et obryzum multum et dulciora melle et liquore fai.

Etsi servus tuus attendit illis, in iis custodiendis sedulus est valde,

Errata tamen quis animadvertit? a mihi occultis munda me.

A superbia quoque prohibe servum tuum, ne dominetur in me.

Tunc integer ero et mundus a delicto grandi.

Acdepta sint eloquia oris mei et meditatio cordis mei coram te, Domine, Petra mea et Redemptor meus.

Gloria Patri

Ant. Sicut myrrha electa odorem dedisti suavitatis, sancta Dei Genetrix, Alleluja.

 

Ant. Ante torum hujus Virginis frequentate nobis dulcia cantica dramatis, Alleluja.

Psalmus 23

Domini est terra et quae replent eam, orbis terrarum et qui habitant in eo.

Nam ipse super mari fundavit eum, et super flumina firmavit eum.

Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus?

Innnocdns manibus et mudus corde, qui non intendit mentem suam ad vana, nec cum dolo juravit proximo suo.

Hic accipiet benedictionem a Domino et mercedem a Deo Salvatore suo.

Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob.

Attolite, portae, capita vestra, et attolite vos fores antiquae, ut ingrediatur rex gloriae!

"Quis est iste rex gloriae?" "Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio".

Attolite, portae, capita vestra, et attolite vos, fores antiquae, ut ingrediatur rex gloriae!

"Quis est iste rex gloriae?" "Dominus exercituum: ipse est rex gloriae".

Gloria Patri

Ant. Ante torum hujus Virginis frequentate nobis dulcia cantica dramatis, Alleluja.

 

V/. Diffusa est gratia in labiis tuis.

R/. Propterea benedixit te Deus in aeternum.

Pater noster (secreto)

V/. Et ne nos inducas in tentationem.

R/. Sed libera nos a malo.

AD ABSOLUTIONEM