水曜日・土曜日

待降節・降誕節ではallelujaは唱えない。別段の指示がある場合はその限りではない。

 

Nocturnum

Ant. Gaude, Maria Virgo: cunctas haereses sola interemisti in universo mundo, Alleluja.

Psalmus 95

Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnes terrae.

Cantate Domino, benedicite nomini ejus, annuntiate de die in diem alutem ejus.

Enarrate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.

Nam magnus est Dominus et laudandus valde, timendus magis quam omnes dii.

Nam omnes dii gentium sunt figmenta; Dominus autem caelos fecit.

Majestas et decor praecedunt eum; potentia et splendore sunt in sede sancta ejus.

Trbuite Domino, familiae populorum, tribuite Domino gloriam et potentiam; tribuite Domino gloriam nominis ejus.

Offerte sacrificium et introite in atria ejus, adorate Dominum in ornatu sacro.

Contremisce coram eo, universa terra; dicite inter gentes: Dominus regnat.

Stabilivit orbem, ut non moveatur: regit populos cum aequitate.

Laetentur caeli, et exsultet terra; insonet mare et quae illud implent; gestiat campus et omnia quae in eo sunt.

Tum gaudebunt omnes arbores silvae coram Domino, quia venit, quia venit regere terram.

Reget orbem terrarum cum justitia, et populos cum fidelitate sua.

Gloria Patri

Ant. Gaude, Maria Virgo: cunctas haereses sola interemisti in universo mundo, Alleluja.

 

Ant. Dignare me laudare te, Virgo sacrata: da mihi virtutem contra hostes tuos, Alleluja.

Psalmus 96

Dominus regnat: exsultet terra, laetentur insulae multae.

Nubes et caligo circumdant eum, justitia et jus fundamentum sunt solii ejus.

Ignis ante ipsum praecedit, et comburit in circuitu inimicos ejus.

Fulgura ejus collustrant orbem, terra videt et cotremiscit.

Montes ut cera liquescunt coram Domino, coram dominatore universae terrae.

Caeli annuntiant justitiam ejus; et omnes populi vident gloriam ejus.

Confunduntur omnes qui colunt sculptitia et qui gloriantur in idolis; anteeum se prosternunt omnes dii.

Audit, et laetatur Sion, et exsultant civitates Juda propter judicia tua, Domine.

Nam tu, Domine, excelsus es super omnem terram, summe eminens inter omnes deos.

Dominus diligit eos, qui oderunt malum, custodit animas sanctorum suorum, de manu impiorum eripit eos.

Lux oritur justo, et rectis corde laetitia.

Laetamini, justi, in Domino, et celebrate nomen sanctum ejus.

Gloria Patri

Ant. Dignare me laudare te, Virgo sacrata: da mihi virtutem contra hostes tuos, Alleluja.

 

待降節

Ant. Angelus Domini nuntiavit Mariae, et  concepit de Spiritu Sancto, alleluja.

降誕節

Ant. Post partum, virgo, inviolata permansisti; Dei Genetrix, intercede nobis.

復活節

Ant. Post partum, Virgo, inviolata permansisti; Dei Genetrix, intercede pro nobis, Alleluja.

聖霊降臨後

Ant. Post partum, Virgo, inviolata permansisti; Dei Genetrix, intercede pro nobis, Alleluja.

Psalmus 97

Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit.

Victoriam paravit ei dextera ejus, et brachium sanctum ejus.

Notam fecit Dominus salutem suam; in cospectu gentium revelavit justitiam suam.

Recordatus est bonitatis et fidelitatis suae in gratiam domus Israel.

Viderunt omnes fines terrae salutem Dei nostri.

Exsultate Domino, omnes terrae, laetamini et gaudete et psallite.

Psallite Domino cum cithara, cum cithara et sonitu psalterii,

Cum tubis et sono bucinae:exsultate in conspectu regis Domini.

Insonet mare et quae illud replent, orbis terrarum et qui habitant in eo.

Flumina plaudant manibus, simul montes exsultent

Coram Domino, quia venit, quia venit regere terram.

Reget orbem terrarum cum justitia et populos cum aequitate.

Gloria Patri

待降節

Ant. Angelus Domini nuntiavit Mariae, et  concepit de Spiritu Sancto, alleluja.

待降節

Ant. Post partum, Virgo, inviolata permansisti; Dei Genetrix, intercede pro nobis.

復活節

Ant. Post partum, Virgo, inviolata permansisti; Dei Genetrix, intercede pro nobis, Alleluja.

聖霊降臨後

Ant. Post partum, Virgo, inviolata permansisti; Dei Genetrix, intercede pro nobis, Alleluja.

V/. Diffusa est gratia in labiis tuis.

R/. Propterea benedixit te Deus in aeternum.

Pater noster (secreto)

V/. Et ne nos inducas in tentationem.

R/. Sed libera nos a malo. 

AD ABSOLUTIONEM