六時課

AD SEXTAM

四旬節には、alleluja の代わりに、Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae を唱える。

 

V/. Deus + in adjutorim meum intende.

R/. Domine, ad adjuvandum me festina.

Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Alleluja.

 

Hymnus

四旬節以外は次のように唱えます。

Memento, rerum Conditor, nostri quod olim corporis, sacrata ab alvo Virginis nascendo, formam sumpseris.

Maria, Mater gratiae, dulcis Parens clementiae, tu nos ab hoste protege, et mortis hora suscipe.

Jesu, tibi sit gloria, qui natus es de Virgine, cum Patre, et almo Spiritu, in sempiterna saecula.

Amen.

四旬節

Sancta Mater, istud agas, Crucifixi fige plagas cordi meo valide.

Flammis ne urar sucensus, per te, Virgo, sim defensus in die judicii.

Christe, cum sit hinc exire, da per Matrem me venire ad palmam victoriae.

Quando corpus morietur, fac, ut animae donetur paradisi gloria.

Amen.

 

待降節

Ant. Netimeas, Maria, invenisti gratiam apud Dominum: ecce concipies et paries filium, alleluja.

降誕節

Ant. Rubum, quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem: Dei Genetrix, intercede pro nobis.

四旬節

Ant. Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.

復活節

Ant. Salve, sancta Parens, enixa puerpera Regem qui caelum terramque regit in saecula saeculorum, Alleluja.

聖霊降臨後

Ant. In odorem unguentorum tuorum currimus: adolescentulae dilexerunt te nimis.

Pasalmus 122

Ad te attolo oculos meos, qui habitas in caelis.

Ecce, sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum.

Sicut oculi ancillae ad manus dominae suae:

Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec miseratur nostri.

Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum satiati sumus despectione;

Multum satiata est anima nostra irrisione abundantium, despectione superborum.

Gloria Patri ...

 

Psalmus 123

Nisi Dominus fuisset pro nobis, dicat jam Israel,

Nisi Dominus fuisset pro nobis: cum insurgerent homines in nos, tunc vivos degluttissent nos.

Cum excandesceret furor eorum in nos, tunc aqua submersisset nos;

Torrens transisset super nos; tunc transissent super nos aquae tumentes.

Benedictus Dominus, qui non dedit nos in praedam dentibus eorum.

Anima nostra sicut avis erepta est de laqueo venantium:

Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.

Gloria Patri ...

 

Psalmus 124

Qui confidunt in Domino, sunt sicut mons Sion, qui non commovetur, qui manet in aeternum.

Jerusalem circumdant montes: ita Dominus circumdant populum suum, et nunc et in aeternum.

Neque enim manebit sceptrum impiorum super sortem justorum.

Ne extendant justi ad iniquitatem manus suas.

Benefac, Domine, bonis et rectis corde.

Qui autem declinant in vias suas obliquas, abigat eos Dominus cum male agentibus: pax super Israel!

Glorai Patri ...

待降節

Ant. Netimeas, Maria, invenisti gratiam apud Dominum: ecce concipies et paries filium, alleluja.

降誕節

Ant. Rubum, quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem: Dei Genetrix, intercede pro nobis.

四旬節

Ant. Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.

復活節

Ant. Salve, sancta Parens, enixa puerpera Regem qui caelum terramque regit in saecula saeculorum, Alleluja.

聖霊降臨後

Ant. In odorem unguentorum tuorum currimus: adolescentulae dilexerunt te nimis.

 

Capitulum

待降節

Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus: et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis.

降誕節

Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

四旬節

Ant. Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.

復活節

Apostoli omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Jesu.

聖霊降臨後

Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.

R/. Deo gratias.

V/. Benedicta tu in mulieribus, Alleluja.

R/. Et benedictus fructus ventris tui, Alleluja.

Kyrie, eleison.

Christe, eleison.

Kyrie, eleison.

 

V/. Domine, exaudi orationem meam.

R/. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

待降節

Deus, qui de beatae Mariae Virginis utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplicibus tuis; ut qui vere eam Genetricem Dei credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

降誕節

Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate fecunda, humano generi praemia praestitisti: tuibue, quaesumus; ut ipsam pro nobis interdere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitae suscipere Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum; qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

四旬節

Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praedium: ut qui sanctae Dei Genetricie memoriam agimus, intercessionis ejus auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum; qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

復活節

Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia et aeterna perfrui laetitia. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per ominia saecula saeculorum.

聖霊降臨後

Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praesidium: ut, qui sanctae Dei Genetricis memoriam agimus, intercessionis ejus auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per ominia saecula saeculorum.

V/. Domine, exaudi orationem meam.

R/. Et clamor meus ad te veniat.

V/. Benedicamus Domino.

R/. Deo gratias.

V/. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant.

R/. Amen.